

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 12: Versus 49
Ignem,etc. Quasi dicat: Tu quaerebas, an omnes moneam accinctis lumbis, ardentibus lucernis adventum Domini praestolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum ut a cupiditatibus mundi ad coelestia homines accenderem, nil aliud volo, nisi ut incendii hujus jubar usque ad finem saeculi cunctas mundi partes illustret, et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum exstinguatur.Baptismo autem habeo,etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius habeo baptismo baptizari, hoc est unctione proprii sanguinis perfundi: non enim daretur spiritus, nisi Jesus primum glorificaretur.Et quomodo.Tanta est dignatio Domini, ut infundendae nobis devotionis et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed mora redemptionis nostrae assumpserat.Usque dum perficiatur.Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris.